- SIXTUS V
- SIXTUS V.obscurô natus genere, in Marchia Auconitana. hinc a Cardinalibus Asinus Anconitanus vulgo nominatus, Cicarella in eius vita.Successit Gregorio XIII. A. C. 1585. cum anrea Franciscanorum Vicarius Generalis fuisset; coronatus Mercurii die, quô quoque natus, Episcopusque et Cardinalis creatus erat: Rigidissimum Praesulem induit, cuius exempla vide apud Thuan. l. 80. et 82 Condaeum Principem cum Rege Navarrae excommunicavit: qui tamen, in programmate Pasquino per amicos affixo, Dominum Srxtum falso et malitiose mentiri, respondêre, vide plura ibidem: quâ voce is territus, se nihil deinceps contra eos tentaturum spopondit. Sane de navarro et Elizabeta Regina dicere solitus est: Totô orbe se unum Virum et Feminam videre dignos, nsi labe sectariâ infecti essent, qui regnarent, et quibus cum ipse de ingentibus rebus consilia, quae animô agitaret, conferret, Idem. In Henricum III. excommunicationis sicam strinxit, sicariô eius in numerum SS. relatô. Coeterum urbem aedificiis, aquaeductibus; Obeliscis (inter vos prodigiosus ille 72. pedum, n Vaticano,) et Bibliothecis ornavit, in thesauris 7. milliones auri reliquit. Obiit A. C. 1590. aetat. 69. ab Hispanis, per Monachum Franciscanum, tenui mantili, strangulatus: sparsâ famâ, a Daemone ipsi mortem accelaratam esse, And. Rivet. in Iesuit. vapul. c. 14. Iac. Revius, in Sixto V. eum excepit Urbanus VII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.